monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Oderant ergo Aegyptii immolata sacrificia, id est, perfecta studia virtutum, et plena disciplinae.
2 Quod ergo vitiosi oderunt, hoc apud bonos sincerum ac pium est.
3 Opus virtutis detestatur luxuriosus, helluo refugit.
4 Aegyptium itaque corpus, quod illecebras diligit, aversatur animae virtutes, abominatur imperium, refugit virtutum disciplinas, et omnia opera, quae huiusmodi sunt.